monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 13
MONTANUS VOTIENUS has putabat quaestiones esse: an, quidquid in magistratu peccavit proconsul, vindicari possit maiestatis lege (reus [unum] enim, qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se non lege teneri). non quidquid peccavit aliquis in magistratu maiestatem laedit: puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, veneno uxorem suam necare; puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et veneficii. vis scire non a quo fiat ad rem pertinere sed quid fiat? privatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit, quo maiestatem populi Romani laederet. puta, amicam habet proconsul; ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico: puta, matronam corrumpit, dum proconsul est; adulterii causam dicet, non maiestatis.